라틴어 문장 검색

tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X100)
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa surgere de terra nebulas aestumque videmus, quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur suffunduntque sua caelum caligine et altas sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:4)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:10)
Piceo iubet unguine tinctas Lampadas immitti iunctis in vela carinis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:30)
tu puella non es, Et tres sunt tibi, Maximina, dentes, Sed plane piceique buxeique.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI4)
Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam Halitus et soles et levis aura terat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII1)
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem, Casuras alte sic rapit Iris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII3)
rvit oceano nascitur de Oceano, ut ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2503)
piceum fert fumida lumen sordidior enim in taedis et ignis et fumus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 744)
nigranti picea 'nigranti' umbrosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 861)
quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7855)

SEARCH

MENU NAVIGATION