라틴어 문장 검색

Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostis infert, iacturum in medios eos minitans, ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 71:1)
et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 219:1)
Erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 15:1)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)
Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 91:1)
quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 249:1)
instruit deinde primos hastatos, post eos principes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 434:2)
itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 462:1)
inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique convenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis - ea duo milia militum erant - sequi se mille passuum intervallo distanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 3:1)
hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 5:2)
causa erat morae ut hastati consequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 6:2)
his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et septingenti ex ipsorum Corinthiorum iuventute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 163:1)
eo secundae legionis principes hastatosque inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:3)
hastatorum prima signa dein principum erant, triarii postremos claudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 443:2)
ad dexteram principalem hastatos legionis primae instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 315:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION