라틴어 문장 검색

et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 219:1)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 91:1)
quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 249:1)
instruit deinde primos hastatos, post eos principes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 434:2)
itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et signa et ordines confuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 462:1)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
inde postero die cum unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique convenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis - ea duo milia militum erant - sequi se mille passuum intervallo distanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 3:1)
hastatos sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae occulebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 5:2)
causa erat morae ut hastati consequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 6:2)
eo secundae legionis principes hastatosque inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:3)
hastatorum prima signa dein principum erant, triarii postremos claudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 443:2)
ad dexteram principalem hastatos legionis primae instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 315:1)
principes primi et hastati in subsidiis locati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 317:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION