라틴어 문장 검색

At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:4)
Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, uestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장4)
ebur hic hebenusque vel aurum et niveae piceo raptae de pectore bacae gestantur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem28)
sane et 'haec hebenus' et 'hoc hebenum' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1163)
hic neutro usus est, Lucanus vero ait "hebenus Mareotica vastos non operit postes". hebenus autem arbor est, quae caesa durescit in lapidem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1164)
sacer oleaster fere omnia Latina arborum nomina generis feminini sunt, exceptis paucis, ut 'hic oleaster' et 'hoc siler':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7661)

SEARCH

MENU NAVIGATION