라틴어 문장 검색

Gozelinus vero, qui a campo et hostibus vix evaserat, sciens Baldewinum a Tankrado obsessum, profectus est ad Geigremich, multum instans et obsecrans ut subveniret sibi mutua gratia confoederato, et a Tankradi obsidione tam nominatissimum et cognatum regis Jerusalem liberaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:4)
Die autem facta, cognato suo Willhelmo legatos dirigit, ut terram de Camolla, quam pater suus in primordio viae hujus invaserat, sibi non negaret, si ejus obsequium et amicitiam retinere curaret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:1)
Ecce Elizabeth, cognata tua,pariet filium in senectute sua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:21)
"Cum facis prandium aut cenam, noli invitareamicos, aut cognatos:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 4:6)
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)
Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 8:1)
Nordmanni rursum regem sibi constituunt, cognatum et convocum priori, et Dani iterum, resumptis viribus, navali evectu Christianos invaserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 74:2)
de morte cognati adolescentis subito tacere.
(아풀레이우스, 변명 2:2)
"Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium,in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam extinxit veneno."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:52)
"sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:17)
iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:4)
in quibus, inter alia multa praesentis vitae bona studia, cogitans de suo ad universitatis viam transitu, ne sui filii post patris obitum indebite inter se disceptarent, hereditariam, immo commendatoriam, scribi imperavit epistolam:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:2)
Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:6)
nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in paterna parte, nisi Earnulf solus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:5)
Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION