라틴어 문장 검색

Sed, Deo volente, qui omnibus poenitentibus dat vitam et mortem transfert, huic jam nullam spem vivendi habenti, precibus et lacrymis pupillorum et viduarum sanitas redditur, et corporis sui debilitate alleviata, ex toto athleta Christi convaluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:7)
Etiam si nescio quis avarus qui aliena diripuit, ejecit pupillos, eliminavit viduas, vel postea tamen in poenitentiam regressus restituat quod abstulit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:11)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
"Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum, cum haec etiam loca provinciae famigerabilis adire cuperem, peragrata cuncta Thessalia fuscis avibus Larissam accessi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:1)
"Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium,in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam extinxit veneno."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:52)
defrictis adeo diu pupillis an vigilarem scire quaerebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:2)
iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:4)
quibus spectatorum pectora suave mulcentibus, longe suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter fluctuante spinula et sensim annutante capite coepit incedere, mollique tibiarum sono debeatis respondere gestibus et nunc mite conniventibus, nunc acre comminantibus gestire pupillis et nonnunquam saltare solis oculis.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:7)
in quibus, inter alia multa praesentis vitae bona studia, cogitans de suo ad universitatis viam transitu, ne sui filii post patris obitum indebite inter se disceptarent, hereditariam, immo commendatoriam, scribi imperavit epistolam:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:2)
Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:6)
nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in paterna parte, nisi Earnulf solus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:5)
Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelaeque nostrae creditos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:1)
habuere, defendi pupillos quam clientem non fallere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:3)
Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:5)
Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION