라틴어 문장 검색

Quomodo ipsam falsitatem quadam probabilitatis hypocrisi palliant, ut per exemplorum imagines, hominum animos moriginationis incude sigillent?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:6)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:9)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
cum Zenone falsitatem probabilitate tunicare sophistica;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:29)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur, sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans collegerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:6)
Et veritatem intelligo puram,in qua nichil inmisceatur falsitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:18)
Et alibi dictum est, "Non multum laborat qui falsitatem veritatis allegationeconcludit;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:6)
Stultus est hereticus quicontra dictum Apostoli prohibet nubere et iubet abstinere a cibis quosDeus creavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 98:22)
Nec potest hereticus dicere dictum Apostoli esse intelligendum de nuptudivino.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:2)
Nec inhereas hereticis, nec illis credas qui dicunt uxorem esse dimittendam,nec cum ea esse carnaliter utendum, prave intelligendo evangelium, ubidicitur, "Qui dimiserit patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, autuxorem, centuplum accipiet, insuper et vitam eternam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:4)
Sed heretici dicunt legem Moyisti datam a diabolo et vindictam corporalemnon esse faciendam, nec iudicem iurisdictum et imperium habentem possede iure occidere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:4)
Nec eciam possunt dicere prefati heretici legem Moysi datam a diabolo,et Moysem malum fuisse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION