라틴어 문장 검색

Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:12)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, Postquam prima, inquit, quies epulis at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:3)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
aut qui te sic respectantibus tractavere Nobis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 18:4)
Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXIV1)
Lascivus elegis an severus herois?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX5)
sane Philostephanus περι` τῶν νήσων sine r littera Trinaciam appellat ὅτι *τρίνακοσ αὐτῆσ πρῶτοσ ἐβασίλευσεν. heros vir fortis, semideus, plus ab homine habens, ut ait Hesiodus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1963)
di tibi ordo est 'dii tibi praemia ferant'. si qua pios respectant numina si quidem, ut Horatius si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)
latos umeros aut more heroum se laudat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7211)
sane alibi indifferenter hoc nomen ex persona poetae ponitur, ut Laomedontius heros, Laomedontia pubes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2483)

SEARCH

MENU NAVIGATION