라틴어 문장 검색

quae suscepta fames, quantum discriminis urbi, ni tua vel soceri numquam non provida virtus australem Arctois pensasset frugibus annum!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:245)
utrimque propinqui finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces continuant australe latus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:149)
cui placet, australes Gildo condonat habenas tantaque mutatos sequitur provincia mores.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:181)
inde Caledoniis, Australibus inde parentum cingeris exuviis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae20)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
Post domitas Arctos alio prorupit ab axe tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis pars foret, Australi sonuit tuba.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:130)
haec Alamannorum spoliis, Australibus illa ditior exuviis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:11)
Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:5)
an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장5)
exim Paetus per Cappadociam hibernavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장8)
" Copiae, interea Anglicae, praesidia omnia, quae tenuerant in Carolina Australi, et Georgia, deseruere, et Eboracum Novum sese conferre constituerunt, De pace duas inter Nationes, sub mensis Novembris finem, anno supra scripto, tandem Lutetiae Parisiorum conventum crat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.9)
Irae animique copias inter australes et septentrionales intercedebant, et odia maxima civitates, unde profecti fuere isti milites, exagitare aliquandiu non destitere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.124)
Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 6:1)
Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septentrionali polo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 13:1)
Inde Canopos Excipit, Australi coelo contenta vagari Stella, timens Borean:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION