라틴어 문장 검색

incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in civitatem se dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 345:1)
haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 347:1)
clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 348:1)
reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:4)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 3:1)
Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iovis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 51:2)
gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia complura, Graviscis murum portamque de caelo tacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 182:2)
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 812)
Romam tanti erant terrores allati ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 455:1)
inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 127:1)
ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summovere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere, obsidebanturque haud paulo vi maiore Velitrae quam Tusculum obsessum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION