라틴어 문장 검색

inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Iamdudum, inquit Avienus, nosse haveo, cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:1)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
Sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis Perpetuaeque premunt hiemes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:63)
Frigida Saturno glacies et zona nivalis Cessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:7)
Bruma est et riget horridus December, Audes tu tamen osculo nivali Omnes obvius hinc et hinc tenere Et totam, Line, basiare Romam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV1)
Massiliae fumos miscere nivalibus undis Parce, puer, constet ne tibi pluris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXVIII Idem1)
nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1434)
sed forte difficile est quod peto, immo quod tu facis 'quin etiam' usque 'ire per altum'. hiberno sidere non hieme sed hiemali sidere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3092)
homolen othrymque nivalem montes Thessaliae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6752)
nam terra aperitur verno, hiemali clauditur tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2524)
unde 'Edoni' legendum est, ut sit 'hic Edonus, huius Edoni'. Statius et Vergilium et artem secutus ait tristius Edonas hiemes Hebrumque nivalem, non 'Edonias'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3655)
nivali vertice se attollens pater appenninus Appenninus mons Italiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7021)

SEARCH

MENU NAVIGATION