라틴어 문장 검색

Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 18:1)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)
namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum vineae firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 12:2)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 13:2)
Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 16:1)
moxque ex aggeribus quos erexerunt Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 17:2)
Utque facile defensuri moenia pellerentur, in ipsis aggerum summitatibus binae sunt locatae ballistae, quarum metu ne prospicere quidem posse hostium quisquam crederetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 20:3)
Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 21:2)
Quas ob res omisso vano incepto, hiematurus Antiochiae redit in Syriam, aerumnosa perpessus et gravia;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:1)
Quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit, hiemantibus secum, negotium (ut poscebat ratio) correcturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 2:1)
Replicare nunc convenit tempora, et narrare summatim, quae dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae, domi militiaeque perfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 1:1)
Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 2:1)
Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 4:3)
Antiochiae hiemans Iulianus iura reddit, nec quemquam propter religionem gravat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장1)
Ibi hiemans ex sententia, nullis interim voluptatium rapiebatur illecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis, iudicialibus causis intentus, non minus quam arduis bellicisque, distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate deliberans, quibus modis suum cuique tribueret, iustisque sententiis, et improbi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION