라틴어 문장 검색

tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia publice defuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 5장 1:3)
nec ullo spectaculi genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:1)
paulatim in desidiam segnitiamque conuersus est, ne quid materiae praeberet Neroni et, ut dicere solebat, quod nemo rationem otii sui reddere cogeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:4)
Nam per ea que continebantur in ipsa, cum tota cordis hilaritate concepi qualiter dextera summi Regis vota Cesaris et Auguste feliciter adimplebat.
(단테 알리기에리, Epistolae 69:2)
Gravitatem morum hilaritate frontis temperabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:28)
Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:4)
sane 'segnities' iuxta antiquos dictum est, nam modo 'segnitia' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3742)
increpvit et insonuit et segnitiam increpavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5021)
"cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:4)
nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
hoc ille initio, consecutis multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장2)
praetereaque sine adrogantia gravis esse videbatur et sine segnitia verecundus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:6)
rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:2)
non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION