라틴어 문장 검색

Quid mirum, si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interroga­tionibus quoque vim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:2)
haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4848)
Varro enim rerum humanarum docet in Aventino institutum lauretum, de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2768)
langventis hyacinthi 'languentis' aut postquam decerptus sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 691)
hilarans participium est ab eo quod est 'hilaro'. sane sciendum, nomen unde venit, id est 'hilarus' vel 'hilaris', a graeco descendere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 691)
secutus itaque eandem cum vidisset uvis vesci, admiratus et novitatem et dulcedinem, decerptum fructum pertulit regi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 822)
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, et bos suspiciens caelum - mirabile visu - naribus aerium patulis decerpsit odorem, nec tenuis formica cavis non evehit ova.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3756)
depectant decerpant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1213)
lappaeque tribulique a. quibus rebus lana decerpitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3851)
Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:5)
omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:2)
E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:2)
aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:4)
etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION