라틴어 문장 검색

Hic amicti vitibus montes Gaurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus omnium Vesuvius, Aetnaei ignis imitator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 5:1)
Silvestres uri adsidue uri enim Gallica vox est, qua feri boves significantur, — Camuris hirtae sub cornibus aures.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:3)
pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis Induxisse togam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:38)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
ideo tenebras petunt et atra veste amiciuntur et capita velant, ut videantur cum defunctis agere, imitantes tenebris inferorum faciem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 923)
demissa ab laeva pantherae terga retorquens a sinistro humero pellem demissam habuit, quam retorquens et in dexteram revocans partem se amiciebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4601)
superat pars altera curae, lanigeros agi- tare greges hirtasque capellas". haec tamen, armenta et gre- ges, sciendum quia plerumque confundit auctoritas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 495)
hirtasque capellas saetosas, ut "hirsutumque supercilium".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2872)
quos pexo capillo nitidos aut inberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis velis amictos, non togis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 22:5)
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 212:6)
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:6)
Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime servile officium tuentem usque hoc iubemus in balnea sequi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:9)
Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:9)
Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:3)
surgit amicitur incipit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION