라틴어 문장 검색

Hispana tibi Germanaque Tethys paruit et nostro diducta Britannia mundo, diversoque tuas coluerunt gurgite voces lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:26)
Hispanis Gallisque iubet;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:79)
ergo seu patriis primaevus manibus ultor subderet Hispanum legibus Oceanum, seu Tyrias certa fracturus cuspide vires inferret Libyco signa tremenda mari, haerebat doctus lateri castrisque solebat omnibus in medias Ennius ire tubas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:5)
Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem coccolobin vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 19:1)
Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:3)
namque id fecisse maxime per aestatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvae, tanquam scirpi iuncique et degeneris arundinis, quam vulgus cannam vocat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:3)
Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis provincias exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장1)
inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장5)
sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se remouisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:2)
Thracas qui fuderat armis dux Lemni, puppes tenui contexere canna
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 116:2)
- Multi de civibus Americanis malo in Praesidem animo sunt, et ad Hispanos sese defecturos minantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.9)
At pax non convenit, quia, credo, Indorum istorum principes Hispanorum quam Americanorum imperia perferre malebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.23)
Satius praesidi visum, Eboraci Novi, quam Hispanorum intra fines, cum Indis agere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.25)
Disceptatio longa legatum inter Hispanum et Praesidem Americanum de populi utriusque finibus facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.44)
Tergiversantibus, autem, Hispanis, quumque civitates foederatae Americanae jus suum armis persequi nequirent, multi de civibus Americanis malo in Praesidem animo esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.45)

SEARCH

MENU NAVIGATION