라틴어 문장 검색

Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 1:3)
ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:9)
Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris;
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 3:4)
At hoc ipsum, quod de affectu nostro et bona voluntate erga scientias receptas dicimus, quam vere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (praesertim libri De Progressu Scientiarum) fidem faciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:8)
ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in voluntate vel in volente:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:2)
Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:11)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:2)
Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:2)
sed post animadverti hoc esse in hoc viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 154:2)
nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:3)
recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 19 1:5)
nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:4)
neque hoc idcirco postulo quod te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION