라틴어 문장 검색

Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus a naturadatam, cuius voluptatis avide libidines et temere et effrenate ad pociendumincitatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:1)
Totius autem iniurienulla capitalior quam eorum qui tunc cum maxime fallunt, id agunt ut boniviri esse videantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:8)
Et nota quod iuste et digne iudex potest et debet vindictam facere etoccidere sceleratos, ac latrones publicos et homicidas et alios similiaperpetrantes, ut per infinitas auctoritates veteris et novi testamentiprobari potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:1)
«Nullamajor aut capitalior est injuria quam eorum, qui tunc quum maxime fallunt,id agunt, ut boni viri esse videantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 45:15)
Ad ultimum data sicut de iam confesso sententiaamaras audiens historias capitalem subiit sententiam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:5)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:5)
Quid etiam de homicida?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:4)
Et misso Sereniano, quem in crimen maiestatis vocatum quibusdam absolutum esse supra monstravimus, Pentadio quin etiam notario, et Apodemio agente in rebus, eum capitali supplicio destinavit, et ita colligatis manibus in modum noxii cuiusdam latronis, cervice abscisa, ereptaque vultus et capitis dignitate, cadaver est relictum informe, paulo ante urbibus et provinciis formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 23:2)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Quo viso sublimi, tribuliumque adiumentum nequicquam implorante, vulgus omne paulo ante confertum, per varia urbis membra diffusum, ita evanuit ut turbarum acerrimus concitor, tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus, ad Picenum eiceretur, ubi postea ausus eripere virginis non obscurae pudorem, Patruini consularis sententia supplicio est capitali addictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 5:1)
in eius modi titulis capitali odio oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:1)
et Artemius, ex duce Aegypti, Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole, supplicio capitali multatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 2:1)
Pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est, apparitoris cuiusdam cadaver extentum, carnificis manu deleti, quem praefectus praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus, casu impediente frustratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 6:1)
decem vero milites ex his qui fugerant, exauctoratos, capitali addixit supplicio, secutus veteres leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION