라틴어 문장 검색

hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:3)
Nam et leges eamamicam suam vocaverunt, et eciam Dominus homines simplices esse iussitdicens, "Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices sicut columbe."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 62:7)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:4)
Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:1)
Adiuncto vero, ut idem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:6)
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:1)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 1:2)
Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur, atque ubi res tam provide tractantur ut nullum malum ita peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:6)
Quorum prior fuit revera homo luxuriosus et voluptatibus deditus, alter autem vir fuit prudens et austerus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:8)
nobiles vero atque prudentes indumentorum ornatum sine probitatis cultu reiiciunt et solummodo morum in homine credunt reverendam culturam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:12)
venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 4:1)
de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam - id quod acerbissimum est - liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentis- simorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION