라틴어 문장 검색

minor vero differentia, id est ternarii et binarii, unus iiij autem uno quadrupla maior est relatione, quae comparatio bis diapason consonantiam tenet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 10:3)
Illa vero maior consonantia, quae est bis diapason, quae ex quadruplo fit, in medii termini, id est octonarii, et eius differentiae comparatione perspicitur, quae inter octonarium senariumque repperitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:7)
capitale enim crimen apud maiores fuit ante poenam quadrupli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2052)
horologium mittam et libros, si erit sudum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 3:2)
iudicium datum est in quadruplum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 2:4)
nam id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum cum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et 'damnvm' adderetur 'inivria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 2:2)
Aer duplo densior in duplo spatio quadruplus est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 3:1)
in corpore duplo majore aequali cum Velocitate duplus est, et dupla cum Velocitate quadruplus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 6:2)
Sic in regionibus ubi gravitas acceleratrix duplo minor est, pondus corporis duplo vel triplo minoris erit quadruplo vel sextuplo minus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:7)
Hujus autem aequationis in determinandis Phaenomenis necessitas, tum per experimentum Horologii oscillatorii, tum etiam per Eclipses Satellitum Jovis evincitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:8)
Ab ijsdem Legibus & Corollariis pendent demonstrata de temporibus oscillantium Pendulorum, suffragante Horologiorum experientia quotidiana.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:3)
In horologiis & similibus instrumentis, quae ex rotulis commissus constructa sunt, vires contrariae ad motum rotularum promovendum & impediendum si sunt reciproce ut velocitates partium rotularum in quas imprimuntur, sustinebunt se mutuo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:8)
Et hujusmodi Propositionibus Hugenius, in eximio suo Tractatu de Horologio oscillatorio, vim gravitatis cum revolventium viribus centrifugis contulit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 35:7)
Latus rectum Parabolae ad verticem quemvis pertinens, est quadruplum distantiae verticis illius ab umbilico figurae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 12:1)
Igitur in Horologiis, si vires a Machina in Pendulum ad motum conservandum impressae ita cum vi gravitatis componi possint, ut vis tota deorsum semper sit ut linea quae oritur applicando rectangulum sub arcu TR & radio AR, ad sinum TN, Oscillationes omnes erunt Isochronae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION