라틴어 문장 검색

Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 19:1)
abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 22:2)
procul horruit Aeson excedens memoremque tulit sub nubibus umbram.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 869:2)
nuntius hinc socios Telamon vocat, ac simul ipsi horrescunt subitoque vident in sanguine puppem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 568:1)
horruit ille cadens nomenque agnovit amicum primus et ignaris dirum scelus attulit umbris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 183:1)
nullum mente nefas, nullos horrescere visus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 474:1)
quod tam lugubre refulsit sidus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 63:2)
nunc unda tenebris horrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:6)
Iudicaturo domino lugubre mundus immugiet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:4)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)
Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:13)
nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso graviter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:10)
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:12)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION