라틴어 문장 검색

quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:2)
Qui simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles, eunt in homines eosque variis aggressi vulneribus distrahunt ac lacerant, nec fugientibus saltem compescunt sed eo magis irritatiores sequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:7)
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, Flebilis et mestus dat inanes undique questus, Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:5)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
(불가타 성경, 요엘서, 3장4)
Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장7)
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장11)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;
(불가타 성경, 말라키서, 3장23)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:11)
Postquam flebilibus modis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 7:1)
horribilem speciem praebebat; principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum videretur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장3)
dum talia fatur ineptas detergit lacrimas atque inter singula dicta flebile suspirat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:160)
ideone tot annos flebile cum tumida bellum Carthagine gessi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:47)
ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION