라틴어 문장 검색

M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
deinde quod in ea tu plus operae laborisque consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses, ne operam perdidisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 234:5)
Non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque actor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 3:2)
eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:2)
permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse clementiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 16:13)
qua re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 1:6)
postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:3)
Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:4)
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:11)
Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:1)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno nempe salutaris, quam prius, ore minus, nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, hortator studii causaque faxque mei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 713)
tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, eum regerem tenera frena novella manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 129)
Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, hoc omnes alii:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:23)
Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION