라틴어 문장 검색

sic fata gelatis vultibus et Baccho iam demigrante quievit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권181)
cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 97:1)
intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus, patentibus portis urbis togati obviam frequentes imperatoribus processere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 269:1)
edictoque proposito ut quibus oppida castellaque immunita essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 128:1)
ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 237:1)
quia opportune loco urbs posita esset, timuisse se aiebant ne demigrare cogerentur ab Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 349:1)
tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 197:1)
ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
animam omittunt prius quam loco demigrent:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 152)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION