라틴어 문장 검색

genialibus veluti genialibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 60311)
nam geniales proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis liberis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 60312)
genialis hiems voluptuosa, convivalis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3021)
unde et hospitalis homo di- citur hospiti apte serviens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3622)
Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:4)
Theophrastus quidem scribit Cimonem Athenis etiam in suos curiales Laciadas hospitalem fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:8)
Voce hospitali confirmatus restitit, Ut quisquis esset par officium reciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.3)
C. PLINIUS GENIALI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 131)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
Inbelles elegi, genialis Musa, valete, Post mea mansurum fata superstes opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1511)
ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, et potuit multas ipse decere timor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:80)
disce etiam duplici genialia nablia palma verrere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 66:2)
Idibus est Annae festum geniale Perennae non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권345)
additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus, et cum Lenaeo genialis consitor uvae, Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:4)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION