라틴어 문장 검색

mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 304:2)
castris hostium receptis plenis omnium rerum - nudos enim emiserat - praedam omnem suo tantum militi dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 312:1)
Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam relinquunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 699:2)
ita aequata ex omni parte victoria est Nuntius tum a Quinctio venit victorem iam se imminere hostium castris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 784:2)
inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 298:1)
quod ubi dictator conspexit - iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat, - cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 372:1)
iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 502:1)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)
poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret - et in conspectu erant posita in plano - nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 329:1)
T. Quinctius semel acie victor, binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 309:1)
postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 373:1)
deinde, postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 420:2)
in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 430:1)
forte inter ceteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli iactu ab statione proxima abesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 78:1)
mansuros se sub armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium invasuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 524:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION