라틴어 문장 검색

iuvat evasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:3)
Quid enim proderit evasisse tot urbes Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:4)
hostes, sociorum fuga, paucitas.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 11:8)
ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem et restituta acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 214:1)
Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:4)
indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 632:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 201:2)
ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentes extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 347:1)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:8)
Quo facto sui sublati universi in hostes impressione facta in fugam adversarios dederunt;
(카이사르, 아프리카 전기 78:8)
Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 12장1)
Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 23장2)
Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION