라틴어 문장 검색

atras ad proelia noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:4)
quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem instructaque acie ultro hostem lacessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 663:1)
et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:2)
quod ubi auditum est - tantus eius magistratus terror erat, - simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 296:2)
is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:1)
Miramur rapidis hostem succumbere bellis, cum solo terrore ruant?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:97)
neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:3)
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 299:1)
per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab novo hoste urgebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 489:1)
iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 177:1)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 178:2)
ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu incinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus in Quirinalem collem pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 490:2)
profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 124:1)
falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 469:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION