라틴어 문장 검색

Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 14:1)
Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 27:2)
quodam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt addere munimenta civitati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5006)
ideo addidit victorem Orientis Antonium, ut maiorem hostem Augustus vicisse videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6864)
victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1916)
tum exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:2)
et consul adfirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ad hostis accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 601:1)
victores victis hostibus legiones reveniunt domum, duello exstincto maximo atque internecatis hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 126)
Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 11:2)
Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoria et triumphum petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 471:1)
Nam cum ludi Romae Apollini celebrarentur ex vaticinio Marcii vatis carmineque Sibyllino, repentino hostis adventu plebs ad arma excitata occurrit hosti, eoque tempore nubes sagittarum in adversos visa ferri et hostem fugavit et victores Romanos ad spectacula dei sospitalis reduxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:2)
foris uictores domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis incubat:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:4)
imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae huius, et exuuio plenus ab hoste redis, tempore quo portas Caeninum Acrona petentem uictor in euersum cuspide fundis equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 104)
nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 16:1)
Parthorum utinam post praelia sospes, Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION