-
Sic enim et cum Dominum Jesum mentem humanam habuisse dicimus, mentis vocabulo ipsam ejus animam nominamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:18)
-
De copia hujus fontis ipsa Dei bonitas animavit prius coeli corpora ac siderum, hoc est ipsos angelos vel coelestes spiritus, qui ante hominem conditi sunt, secundum quod scriptum est:
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:1)
-
Qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia complet, et ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea, angeli et omnes coelestes corporeae, licet non carne subsistant.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:8)
-
Ex eo autem corporeas credimus esse intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:9)
-
quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:6)
-
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:16)
-
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
-
Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit;
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:13)
-
maxime autem in his quae ad Deum pertinent, tutius auctoritate quam humano nitimur judicio.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:14)
-
Et nos ergo humanarum gladio rationum, quibus nos tam philosophi quam haeretici impetunt, in eos converso, eorum robur aciesque argumentorum suorum in Domino dissipemus, ut jam minus simplicitatem fidelium aggredi praesumant, cum de his confutati fuerint, de quibus praecipue impossibile eis videtur responderi de diversitate personarum in una et individua penitus ac simplici divina substantia, et de generatione Verbi seu processione Spiritus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:7)
-
Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi, quem tu unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum santum confiteris.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:13)
-
Sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis, nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:15)
-
Ex qua profecto sententia, ne videlicet inutilis sit fides et expers meriti, patenter asserunt nil ad Catholicae fidei mysteria pertinens ratione investigandum esse, sed de omnibus auctoritati statim credendum esse, quantumcunque haec ab humana ratione remota esse videatur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:1)
-
Novimus quippe ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis vel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum cui humana ratio praebet experimentum.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:6)
-
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)