라틴어 문장 검색

"sacrilegii enim vel maxime instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas invenire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:4)
Sed si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 22:1)
Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:1)
Sus rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:11)
sus rostro si humi A litteram impresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:11)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:10)
"tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro Veientanumque rubellum exhalet vapida laesum pice sessilis obba?"
(페르시우스, 풍자, satire 591)
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:7)
Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incurvae fumabant transtra carinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:3)
Herculeus mollis pueri famosus amore ardor et in transtris iactata efferbuit Argo, nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권54)
sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2279)
Linquere tum portus iubeo et considere transtris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:8)
"Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 24:2)
Considunt transtris, intentaque brachia remis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION