라틴어 문장 검색

13. Eodem anno celebratae sunt nuptiae Iacobi regis Scotiae cum Margareta filia Henrici primogenita, quae per procuratorem contractae sunt et apud crucem Divi Pauli publicatae, vicesimo quinto Ianuarii, et hymnus Te Deum solenniter ibi cantatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:1)
Hinc choreas illas stellarum parvarum circa planetam Jovis (unde conjici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:7)
Tunc enim quis choream ducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:6)
Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: " Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장24)
deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장33)
Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장51)
Sacerdotes autem psallebant hymnos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장30)
Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장7)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장38)
incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장37)
insere te nostris contempto iure choreis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:217)
Athesis trepat choreis calamisque flexuosus leve Mincius susurret et Padus electriferis admoduletur alnis;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
cum subito varius vicina clamor ab urbe et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis auditae per rura lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae15)
non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)

SEARCH

MENU NAVIGATION