라틴어 문장 검색

Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius excepit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 1:1)
alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:3)
Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:3)
Iuvat, si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem quam sponte non audebat vel dicere vel tacere modo iactantiae modo malitiae metu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 12:1)
hoc quibusdam videtur ad maiestatem potius deorum referendum, quam ad iactantiam virtutis Aeneae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1492)
ea vero quae supra fortunam sunt et habent nimium ornatum vanamque iactantiam dicunt falsa esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 89316)
pedes congredere, iam agnosces cui inanis iactantia adferat poenam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7082)
et sciendum, balteum habuisse Turnum ad insultationem et iactantiam, non ad utilitatem, unde est atque umeris inimicum insigne gerebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9413)
facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:2)
Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 13:1)
gens insolenti praepotens iactantia pollebat olim, quam fluentem nequiter corrupta vulgo solverat lascivia, et inde bruto contumax fastidio cultum superni neglegebat numinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium20)
"vix mille fastis inplet hanc aetatulam cursus dierum conditore ab augure."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1250)
nec vim decebat innocenti aetatulae inferre leges, nec loquenti talia furor sinebat efferatus parcere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1278)
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 240:3)
persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION