라틴어 문장 검색

Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 1:1)
Primo autem iactantia quadam ob tantas copiarum accessiones regem suum novum in ecclesia cathedrali Dublinensi coronaverunt, qui antea proclamatione tantum rex declaratus erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:25)
Etenim mandatis commissariorum ad benevolentiam exigendam assignatorum inseri voluit ut, si incidissent in homines frugi et parsimoniae deditos, illos moneret fieri non posse quin ille pecuniis abundarent quod magnos sumptus non facerent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:9)
Cuius ideo potius mentionem facio quod in rege magnam parsimoniam ostendit, sed tamen cum iustitia coniunctam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 25:1)
At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:6)
neque jactantiae causa hoc dicimus sed quod utile dictu sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:2)
Sunto enim pauciores qui multum profundunt et parum lucrantur, plus illi atterent statum quam multo plures qui maiore parsimonia degunt, pecunias autem congerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:7)
Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:3)
Fama siquidem Ciceronis, Senecae, Plinii Secundi ad hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi coniuncta fuisset cum aliqua vanitate et iactantia in seipsis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:26)
Iactantia enim instar vernicis videtur esse, quae ligna non solum splendere fact, verum etiam durare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:27)
ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장4)
Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장8)
hic validam gentem, quam dura nivosis educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos, quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit agmina fatidicam frustra iactantia quercum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:40)
cumque omnibus una sit natura vadis, similes ut corporis undas ostendant, haec sola novam iactantia sortem humanos properant imitari flumina mores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:220)
in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque ad posteros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION