-
et tamen urges iampridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples;
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1410)
-
ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장10)
-
Quaeris cur ipse iampridem Nemausum profectus vestra serum ob adventum desideria producam, reddo causas reditus tardioris nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt tibi quoque, inter agros amoenissimos, humanissimos dominos, Ferreolum et Apollinarem, tempus voluptuosissimum exegi.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:1)
-
hinc, Romane, tibi petis salutem, et contra Scythicae plagae catervas, si quos Parrhasis ursa fert tumultus, Eorice, tuae manus rogantur, ut Martem validus per inquilinum defendat tenuem Garumna Thybrim.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:12)
-
namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas antecurrentibus, quibus tamen recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
-
Sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr9)
-
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)