라틴어 문장 검색

Turci ergo milites Solymani, gaudentes suo victrici eventu et caede Christianorum immanissima, ad lacus calidorum fontium, qui ibidem juxta Finiminis fumabant, celeriter advolant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:12)
Deprehensi ibidem in adulterio vir et femina, coram omni exercitu denudati, et post terga manibus revinctis, a percussoribus graviter virgis verberati, totum [0472A] circuire exercitum coguntur, ut, saevissimis illorum plagis visis, a tali et tam nefario scelere caeteri absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:8)
Dux vero Godefridus, cujus manus bello doctissima erat, plurima capita, licet galea tecta, ibidem amputasse, [0477D] refertur ore illorum qui praesentes oculis perspexerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:6)
Sepultus est autem in Antiochia idem miles fortissimus in vestibulo basilicae B. Petri apostoli a principibus [0495C] Christianorum, et a Domino episcopo Podiensi, et ab omni clero catholico qui aderat, animaque commendata Christo Domino orationum victimis et psalmorum hymnis, cujus amore et honore exsul factus, mori non dubitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:9)
Catenarum, vinculorum, laqueorum ex funibus et ferro coriisque taurinis et equinis diversa genera ibidem in tentoriis reperta sunt ad vinculandos Christianos:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:6)
quem nimia lamentatione nobiles et ignobiles deflentes, in ipsa basilica S. Petri sepulturae contulerunt, in eodem loco quo lancea Dominica reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:4)
Reinardus pariter de Hemersbach, [0515C] miles clarissimus opere et genere, vitam amisit, sepultus in atrio basilicae B. Petri apostolorum principis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:7)
Collatis itaque in unum, et colloquio habito ibidem intra Antiochiam, decretum est ab omnibus, magnis et parvis, ut in Kal.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:6)
Interea comes Reymundus longa obsidione quinque hebdomadarum circa Marram civitatem vexabatur, universique in comitatu suo ibidem commorantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:1)
Ibidem per deserta et [0527C] montana Libani plurimi Christiani, qui victum quaerebant, praefata necessitate compulsi, a Turcis trucidati reperti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:2)
Engelradus, filius Hugonis comitis, juvenis mirae audaciae, in hac urbe aegritudine detentus, vita discessit, et in basilica B. Andreae apostoli corpus ejus humatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:10)
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:7)
Quam ad dextram in littore maris relinquentes, super flumen dulcis saporis, quod ibidem mari influit, [0535B] biduo pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:6)
Per quatuor quippe dies ibidem commorantes, Sabbatum sanctum Pentecostes ipsumque diem adventus Spiritus sancti devotissime celebraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:13)
Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua [0536C] deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION