라틴어 문장 검색

Ex his dominus Fitzwaterus Caletum transvectus est ibique custoditus, spe etiam vitae ei facta donec paulo post (aut impatiens custodiae, aut astu proditus) cum custode suo de fuga egisset, unde statim decollatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:5)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis, Caucius est astu quam te defendere fastu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:18)
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:12)
Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem sibi infundit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:9)
Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장5)
seu prima Semiramis astu Assyriis mentita virum, ne vocis acutae mollities levesve genae se prodere possent, hos sibi coniunxit similes;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:208)
principe quam largo veniat, quas inde reportet divitias, astu rabiem motura requirit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:118)
fesso si deficit agmine miles, utitur auxiliis damni securus, et astu debilitat saevum cognatis viribus Histrum et duplici lucro committens proelia vertit in se barbariem nobis utrimque cadentem.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:90)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:1)
Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장7)
consilia locos, prompta occulta noverat astusque hostium in perniciem ipsis vertebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장2)
igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, astu adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장3)
quosque Germanici memores aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION