라틴어 문장 검색

perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:1)
possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:3)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:4)
Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:2)
quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:3)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION