라틴어 문장 검색

et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장66)
isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장19)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
dum ieiunus est, ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장2)
non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장3)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장5)
Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque subpallidum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장29)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile vel rufum vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장31)
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장37)
si cibi cupiditas est, si venter medicamentis movetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장24)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장34)
si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leve et mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장111)
In coxae vero doloribus si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut vere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장125)
in ieiuno vomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장85)

SEARCH

MENU NAVIGATION