라틴어 문장 검색

quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris, incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere, ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam, qui dici stabilem se voluit petram, nostris igniculis unde genus venit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae3)
erumpit subito triste periculum, nam dum praecalidos igniculos sibi solvendis adolent et senio et gelu, dum virgas steriles atque superfluas flammis de fidei palmite concremant, ut concreta vagis vinea crinibus silvosi inluviem poneret idoli, palpavit nimius perniciem tepor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권16)
Sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 8:2)
humerorum raro decens atque contractio est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 230:1)
lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:2)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 3:3)
Vides autem quale sit die non esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:3)
Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:1)
Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 37:3)
itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium, tenere contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장11)
hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION