라틴어 문장 검색

Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:6)
cometae nonnulli, inter stellas et meteora ignita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 302:3)
Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:9)
aut per tantum argentum ignitum quam per frigidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:12)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장36)
commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam, concremauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:3)
quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:2)
exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Iuppiter;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:7)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)
"Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:20)
ne oleum minus ignitum est, aut minorem vim in corporibus calefactandis habet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:3)
lectvmque ivgalem eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4965)
nam supra ea iam legimus concremata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2332)
lectum tamen est in philologis in hoc loco classem Troianorum casu concrematam, unde Caieta dicta est, ἀπο` τοῦ καίειν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION