라틴어 문장 검색

10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
Ostenditur etiam in iis corporibus, quae sunt tam durae compagis ut calefacta ut ignita non intumescant aut dilatentur mole;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 239:1)
ut ferrum ignitum, in quo calor est acerrimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 239:2)
Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:6)
cometae nonnulli, inter stellas et meteora ignita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 302:3)
Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:9)
At paulo post vapor sive aura spiritus vini, per calorem dilatati et in pneumaticum versi, vesicam paulatim sufflavit, eamque universam veli instar undequaque extendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:15)
aut per tantum argentum ignitum quam per frigidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:12)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
num tantum, sufflans se, magna fuisset?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장221)
exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Iuppiter;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:7)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)
"Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:20)
ne oleum minus ignitum est, aut minorem vim in corporibus calefactandis habet?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:3)
protinus ergo Sufflavit buccis terque quaterque suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION