라틴어 문장 검색

inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장2)
Publius Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni prohibitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장1)
Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 2:1)
cum flamma furentibus avstris ubique bene vis aquae et ignis bello comparatur, quia utriusque rei prope unus est effectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3041)
terram, aerem, aquam, ignem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 35914)
quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10311)
unde aquas cum ignibus dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1677)
sane ad facienda foedera semper aqua et ignis adhibentur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1195)
unde econtra quos arcere volumus a nostro consortio, eis aqua et igni interdicimus, id est rebus, quibus consortia copulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1196)
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:6)
ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 1 2:4)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 3:1)
"lucidus hic aer et quae tria corpora restant, ignis, aqua et tellus, unus acervus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권53)
haec eius orsa sequitur inmensus fragor nubis ruentis, nimbus undatim nigro praeceps aquarum flumine ignes obruit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1362)

SEARCH

MENU NAVIGATION