라틴어 문장 검색

Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne , Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:3)
Et iam reverentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:14)
Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:33)
non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis incidere uerbera;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 4:12)
alit unda flammas, quoque prohibetur magis, magis ardet ignis:
(세네카, 메데아 13:23)
saeuis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 1:15)
est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, aeque ut sucinum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:9)
quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igni ardebit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:22)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
(불가타 성경, 호세아서, 7장6)
at Acme leviter caput reflectens et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore saviata "sic," inquit, "mea vita, Septimille, huic uni domino usque serviamus, ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 453)
"Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt vadimonia praetor, tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem, ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, conferat inpensas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III86)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
ardent minaces igne truculento genae oculique vix se sedibus retinent suis;
(세네카, 오이디푸스 12:29)
micare silva flamma, et excelsae trabes ardent sine igne.
(세네카, Thyestes 688:1)
caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION