라틴어 문장 검색

Res obscura quidem est ignobilitate virorum, mira tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:3)
alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 157:1)
Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장4)
multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:7)
Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 11:4)
tandem superant externa, adeo superbe insolenterque hostis eludebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 498:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 294:1)
hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 366:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION