라틴어 문장 검색

Saracenorum cuneus (super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura), ad furta magis expeditionalium rerum, quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarorum globo repente conspecto, a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 5:1)
Vt sileam, tua dona uolunt, furtisque laborant Esse locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:2)
Latratu tua furta loquar, nisi sponte recedas.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:8)
Venatur michi farra labor, tibi fercula furtum.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:15)
Respondere lupo de furti labe tenetur Vulpes.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:1)
Tu bene furta negas, te uite purior usus Liberat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:8)
Extorquere paras aliquid, furtumque minaris, Sed mea furtiuam respuit esca gulam.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:10)
Firmabo mea uerba manu, sua furta fateri Hunc faciam.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:8)
"enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:14)
Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:9)
Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:3)
atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:4)
ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:5)
In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 4:1)
Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION