라틴어 문장 검색

Occidi est pulchrum, ignominiose ubi servias.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 477)
Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus inpurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 3:1)
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 411:1)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 152:1)
hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 253:3)
quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:1)
adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 5:2)
Maelio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati obiciens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 226:2)
primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 102:1)
' At foeda atque ignominiosa deditio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 57:1)
tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 94:3)
qui ubi surrexit, eodem illo vultu quo sub iugum missus erat, haud sum ignarus inquit, consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 106:2)
non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 159:1)
aut non invidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 738:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION