라틴어 문장 검색

Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 3:3)
cuius ignoratio finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:2)
Difficultates oeconomicae internationales acriter demonstraverunt nocivos effectus quos secum fert ignoratio finis communis, a quo excludi nequeunt illi qui post nos sunt venturi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:2)
ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:1)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:2)
Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et inanimalium redegit hebes natura et ignoratio sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:1)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
unde multiplex rerum ignoratio et ex ignoratione rerum detrimenta innumera:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION