라틴어 문장 검색

Nectit qua ualeat trahi catenam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 18:1)
Quisquis rerum foedera nectis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 43:1)
Castis nectit amoribus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 25:1)
cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:2)
nam prouidentia est ipsa illa diuina ratio in summo omnium principe constituta quae cuncta disponit, fatum uero inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia suis quaeque nectit ordinibus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:6)
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장7)
Has ille in iaculo illigatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장4)
si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장10)
Alter processus infra latior vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장42)
si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:2)
Alter processus infra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:2)
siquidem omentum quoque venis quibusdam, etiam majoribus illigatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:4)
Alter processus, infra latior, vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse jugali subit, et super id temporum illigatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 8:2)
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem fraudis adhuc expers bellatricesque docebat ducere fila manus et, mox quos horruit Ide, Thessalicos roseo nectebat pollice crines.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:9)
"Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:133)

SEARCH

MENU NAVIGATION