라틴어 문장 검색

aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:2)
Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 27:1)
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:1)
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
namque et ex hoc, quod vix reservatur imaginaria fides vel superstitibus, non praeter aequum opinabere, si perpaucos esse conicias, qui mortuos ament.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 7:3)
unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:3)
primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:3)
Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterm regni praemia reseruari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:2)
At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:4)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION